Светлый фон
Sine nos implere omnem iustitiam Matth. 3:1 Ezech : 2

7. Quid autem incredibile si contra usum originis naturalis peperit Maria, et uirgo permanet; quando contra usum naturae mare uidit et fugit, atque in fontem suum Iordanis fluenta remearunt (Psal. CVIII, 3)? Non ergo excedit fidem quod uirgo peperit, quando legimus quod petra uomuit aquas (Exod. 17:6), et in muri speciem maris unda solidata est (Exod. 14:22). Non ergo excedit fidem quod homo exiuit de uirgine, quando petra fontem profluum scaturiuit (Num. XX, 11), ferrum super aquas natauit (IV Reg. 6:6), ambulauit homo super aquas (Matth. 14:26). Ergo si hominem unda portauit, non potuit hominem uirgo generare? At quem hominem? De quo legimus: Et mittet illis Dominus hominem, qui saluos faciet eos, et notus erit Dominus Aegyptiis (Esai. 19:20). In ueteri itaque Testamento uirgo Hebraeorum per mare duxit exercitum: in nouo Testamento uirgo regis, aula coelestis electa est ad salutem.

(Psal. 3 Exod. 17:6 Exod. 14:22 IV Reg. 6:6 Matth. 14:26 Esai. 19:20

8. Quid autem? etiam uiduitatis attexamus praeconia, cum in Euangelio post Virginis celeberrimum partum Anna uidua subrogetur, quae uixerat cum uiro suo annis septem a uirginitate sua, et haec uidua annorum octoginta quatuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus seruiens die ac nocte (Luc. II. 36, 37).

quae uixerat cum uiro suo annis septem a uirginitate sua, et haec uidua annorum octoginta quatuor, quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus seruiens die ac nocte Luc. II. 36, 37

9. Et merito ab illis uiduitas despicitur, quae solet obseruare ieiunia, quibus se dolent isti aliquo tempore esse maceratos, et propriam, ulciscuntur iniuriam, quotidianis quoque conuiuiis usuque luxuriae laborem abstinentiae propulsare desiderant. Qui nihil rectius faciunt, quam quod ipsi suo se ore condemnant.

10. Sed et metuunt ne in istis illud ieiunium reputetur. Eligant quod uolunt: si aliquando ieiunaverint, gerant ergo boni facti sui poenitentiam: si numquam, suam ergo ipsi intemperantiam et luxuriam confiteantur. Et ideo dicunt Paulum luxuriae magistrum fuisse. At quis erit sobrietatis magister, si fuit ille luxuriae, qui castigauit corpus suum, et seruituti redegit, atque ieiuniis multis se debitam Christo obseruantiam detulisse memorauit (I Cor. 9:27); non ut se suaque laudaret, sed ut nos quid sequeremur, edoceret? Ille ergo luxuriam docuit, qui ait: Quid adhuc uelut uiuentes de hoc mundo decernitis? Ne teligeritis, ne attaminaveritis, ne gustaueritis, quae sunt omnia in corruptelam (II Cor. 6:5)? Qui etiam ait: Non in indulgentia corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis, non in desideriis erroris: sed in Spiritu, quo renouamur, esse uiuendum (Col. 2:19 et seq.).