11. Si parum est quod Apostolus dixit, audiant Prophetam dicentem:
12. Sed quid plura apud magistrum atque doctorem? cum iam dignum praemium retulerint illi perfidiae suae, qui ideo usque huc uenerunt, ne superesset locus, in quo non damnarentur; qui uere se Manichaeos probauerunt, non credentes quia ex Virgine utique uenisset. Quaenam haec est suppar nouorum Iudaeorum amentia? Si uenisse non creditur, nec carmen creditur suscepisse: ergo in phantasmate uisus est, in phantasmate crucifixus est. Sed nobis in ueritate crucifixus est, in ueritate redemptor noster est.
13. Manichaeus est qui abnegat ueritatem, qui carnem Christi negat; et ideo non est illis remissio peccatorum: sed est impietas Manichaeorum, quam et clementissimus exsecratus est imperator, et omnes qui illos uiderunt quasi quaedam contagia refugerunt; sicut testes sunt fratres et compresbyteri nostri Crescens, Leopardus, et Alexander, sancto feruentes Spiritu, qui eos omnium exsecratione damnatos, Mediolanensi ex urbe quasi profugos repulerunt.
14. Itaque Iouinianum, Auxentium, Germinatorem, Felicem, Plotinum, Genialem, Martianum, Ianuarium, et Ingeniosum, quos sanctitas tua damnauit, scias apud nos quoque secundum iudicium tuum esse damnatos. Incolumem te et florentissimum Deus noster tueatur omnipotens, domine dilectissime frater.
Item subscriptio.
[Ego Ambrosius Mediolanensis subscripsi.]
Euentius episcopus saluto Sanctitatem tuam in Domino, et huic epistolae subscripsi.
Maximus episcopus.