Светлый фон

Ab uniuersis episcopis et presbyteris acclamatum est:

Ut haec emendentur rogamus! dictum est sexies.

Ut haec recidantur rogamus! dictum est septies.

Ut disciplina seruetur rogamus! dictum est octies.

Ut antiquitas seruetur rogamus! dictum est quinquies.

Ut canones custodiantur rogamus! dictum est septies.

Ut in praesumptoribus uindicetur rogamus! dictum est septies.

Ordinatio apostolica illibata seruetur! dictum est octies. Exaudi Christe! Hilaro uita! dictum est quinquies.

Dignus papa, dignus doctor! dictum est octies.

Hilarus epicopus dixit: Acceptis quae recitata sunt, de omnibus nunc fratres speciales sententias deo uobis inspirante depromite.

Maximus episcopus ecclesiae Taurinatis dixit: In custodiendis omnibus quae ad sacras ordinationes pertinent disciplinis, melius sententiae meae professione denuntio, nihil a me unquam eorum quae prohibita sunt esse faciendum; de reliquis senseo, ut quisquis talia fecerit aut detecta in ecclesiis reseruare noluerit, se graues causas in apostolicae sedis iudicio redditurum, in quo illi necesse erit subire sententiam.

Ingenuus episcopus Ebredunensis dixit: Mihi quoque eadem de omnibus partibus sententia est qua me ipse constringo, ne quid a me unquam de his quae sunt interdicta tentetur, quia noui statum et professionem meam; de ceteris etiam censeo, ut quisquis statutorum transgressor extiterit, sciat se ecclesiasticae regulae laqueis innodari et reatum apostolicae sedis incurrere.

Paulus Episcopus Aquaeuiuae dixit: Ego quoque simili me lege constringo, et de clericis qui transgressores fuerint pariter censeo, de iis sine periculo sui quidquam tale tentare liceat quod meto debeat uindicari.

Primus episcopus ecclesiae Atellanae dixit: Hoc et ego censeo obseruandum.

Palladius episcopus ecclesiae Salpinatis dixit: Nihil me contra disciplinam ecclesiasticam uel statuta sanctorum canonum facturum esse polliceor.

Tiberius episcopus ecclesiae Sabinensis dixit: Profiteor me statuta sedis apostolicae in omnibus custodire, et si in ecclesia mea clericorum aliquem contra praecepta sanctorum canonum deprehendero aut mulierem duxisse aut duas habere uxores, ab ecclesiastico officio separari.

Ab uniuersis episcopis dictum est: Sententias fratrum omnes sequimur, omnes confirmamus et obseruandas esse decernimus.

Exaudi Christe! Hilaro uita! dictum est sexies. Quae male admissa sunt per te corrigantur! dictum est octies.

Quod non licet non fiat! dictum est octies.

Hilarus episcopus ecclesiae urbis Romae synodo praesidens dixit: Quoniam praesentis definitionis formam, quae secundum sanctorum est statuta sententiam, in omnium ecclesiarum notitiam peruenire decernimus, ne cuiquam pro sui possit ignoratione licere quod non licet, edere gesta notariorum sollicitudo curabit.