Светлый фон

III Ut poenitentes aut inscii literarum siue defectu membrorum aut decisione aliquid minus habentes ad superiorem ordinem non accedant.

Inscii quoque literarum, nec non et aliqua membrorum damna perpessi, et hi qui ex poenitentibus sunt, ad sacros ordines adspirare non audeant; quisquis talium consecrator extiterit, factum suum dissoluet.

IV. Ut ea quae illicite episcopus uel decessor eius ordinauit, ab eo qui superest emendentur.

Sed et quod, quis commisit illicite aut a decessoribus suis inuenit admissum, si proprium periculum vult uitare damnabit; nos enim in nullo uolumus severitatem ultionis exercere. Sed qui in causis dei uel contumacia uel in aliquo excessu deliquerit, aut ipse quod perperam fecit abolere noluerit, in se quidquid in alium non resecarit inueniet. Quod ut deinceps possit tenacius custodiri, si placet, sententias, causas et subscriptiones proprias omnes commendate, ut synodali iudicio auditus claudatur illicitis.

Ab uniuersis episcopis et presbyteris acclamatum est; Exaudi Christe! Hilaro uita! dictum est sexies. Haec et confirmamus et haec docemus! dictum est octies. Haec tenenda sunt, haec seruanda sunt! dictum est quinquies. Doctrinae uestrae gratias agimus! dictum est decies. Ista ut in perpetuum seruentur rogamus! dictum est quindecies. Ista per sanctum Petrum ut in perpetuum seruentur optamus! dictum est octies. Haec praesumptio nunquam fiat! dictum est decies. Qui haec uiolauerit in se inueniet! dictum est septies. Et facto silentio Hilarus episcopus dixit:

V. Ut nullus episcopus sibi eligat successorem.

Praeterea fratres noua et inaudita, sicut ad nos missis de Hispaniis epistolis sub certa relatione peruenit, in quibusdam locis peruersitatum semina subinde nascuntur; denique nonnulli episcopatum, qui nonnisi meritis praecedentibus datur, non diuinum munus sed haereditarium putant esse compendium, et credunt sicut res caducas atque mortales, ita sacerdotium uelut legali aut testamentario iure posse dimiti. Nam plerique sacerdotes in mortis confinio constituti, in locum suum feruntur alios designatis nominibus subrogare, ut scilicet non legitima exspectetur electio, sed defuncti gratificatio pro populi habeatur assensu: quod quam graue sit, aestimate, atque ideo si placet etiam hanc licentiam generaliter de ecclesiis auferamus, ne, quod turpe dictu est, homini quisquam putet deberi quod dei est.

Ut autem quod ad nos prolatum est ad uestram etiam possit peruenire notitiam, Hispanorum fratrum et coepiscoporum nostrorum scripta legantur.

Paulus notarius recitauit: