Светлый фон

II. Admonitis ergo fratribus et coepiscopis meis, habitoque conuentu, uestrarum formam tenuimus litterarum. Nam recensita epistola Beatitudinis uestrae in sacerdotum Domini concilio, quam sanctus frater et coepiscopus noster Abundantius, et compresbyter meus Senator detulerant, agnitaque eorum narratione, sicut scripta uestra signauerant, rerum gestarum ordine continuo requisita est recitataque epistola, quam fidei assertione plene digestam, ad Orientem dudum Sanctitas uestra transmiserat, quae ad nos ex uestra admonitione, sancto fratre et coepiscopo nostro Ceretio mutuante peruenit. Claruit eam plena fidei simplicitate fulgere, prophetarum etiam assertionibus, euangelicis auctoritatibus et apostolicae doctrinae testimoniis, nitore quodam lucis ac ueritatis splendore radiare, omnibusque sensibus conuenire, quos beatus Ambrosius, de incarnatione Dominicae mysterio suis libris Spiritu Sancto excitatus inseruit.

III. Et quia omnia maiorum fidei nobis antiquitus traditae tota puritate conueniunt, Domine sancte et beatissime pater, placuit omnibus, quorum subscriptio subter annexa nomina poterit declarare, ut eos qui impie de incarnationis Dominicae sacramento sentiunt, quamuis intellectus sui prauitate a catholicae fidei ueritate recedentes, se ipsos dignos abiectione, fecerint, suo etiam consensus, auctoritatis uestrae praecedente sententia, damnatione congrua persequendos. Litterarum ergo uestrarum formam secuti, modum praescriptae ordinationis nos seruasse, his per fratrem et coepiscopum nostrum Cyriacum missis ostendimus. Superest ut, annuente Domino perfectis rebus, palmam fidei et consummati certaminis coronam quiete perpetua retinentes, hoc futuris memorabile saeculis relinquatis, ut ob hoc exstitisse praesenti tempore impiae sectae contumacia uideatur, ut uobis propugnatoribus in aeternum prostrata succumberet.

Et alia manu: Incolumem Beatitudinem Tuam Summa Diuinitas tueatur atque custodiat, domine sancte ac beatissime pater.

Eusebius episcopus Mediolanensis Ecclesiae, in omnia supra scripta consensi et subscripsi, anathema dicens his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.

Ego Fauentius episcopus Regiensis Ecclesiae subscripsi.

Ego Maiorianus episcopus Ecclesiae Placentinae subscripsi.

Ego Cyprianus episcopus Ecclesiae Brixillianae subscripsi.

Ego Quintus episcopus Ecclesiae Dertonensis subscripsi.

Ego Floreius presbyter, iussu a praesente sancto Eulogio episcopo meo Ecclesiae Iporiensis, quia ipse propter infirmitatem subscribere non potest, subscripsi ad omnia supra scripta, eo consentiente et anathema dicente his qui de incarnationis Dominicae sacramento impia senserunt.