Synodus dixit: Placet; dictum est decies.
V. Ut si quis ambientes uel fautores ambientium coniuratores prodiderit, non solum purgatus uideatur esse si fuerit particeps, uerum etiam remuneratione dignissimus aestimetur.
Propter occultas autem fraudes et coniurationum secretas insidias quas huius sententia districtionis consequitur, si quis ad ecclesiasticam pertulerit notitiam consilia eorum qui contra hanc synodum de pontificali egerint ambitu et rationabili probatione conuicerit, particeps actionis huiusmodi non solum purgatus ab omni culpa sit, sed etiam remuneratione quae non indigna sit subleuetur.
Universa synodus surgens acclamauit: Placent omnia. Exaudi Christe! Symmacho uita! dictum est tredecies.
Ut ista seruentur rogamus! dictum est decies.
Ut nullus aliter ad episcopatum Romanum deinceps ueniat precamur! dictum est decies.
Ut decreta nostra confirmes rogamus! dictum est decies.
Symmachus episcopus catholicae ecclesiae urbis Romae dixit: Acclamationes uestras synodique iudicium praesentia gesta suscipient. Et adiecit: Ea quae ad sopiendos ueternosae praesumptionis errores uel infensae rebus ecclesiasticis aegritudinis morbos, quibus uniuersalis afficiebatur ecclesia, deliberatio religioni congrua pacique constituit, firmitatem perpetem sortiantur, ut praestante deo, quem custodem rerum constat esse bonarum, synodalis ordinatio uigeat atque omnes sine personae alicuius distinctione constringat: contra quam si quis sub qualibet occasione uenire praesumpserit, indicta superius districtione plectetur.
Et subscripserunt episcopi numero LXXIII.
Caelius Symmachus, episcopus sanctae ecclesiae catholicae urbis Romae, his constitutis synodalibus a me probatis atque firmatis consentiens subscripsi.
Caelius Rusticus, episcopus ciuitatis Minturnensis subscripsi, et consensi synodalibus constitutis, atque in hac me profiteor manere sententia.
Caelius Bonifacius, episcopus ecclesiae Veliternensis subscripsi, et consensi synodalibus constitutis, atque in hac me profiteor manere sententia.
Missenus Cumanus. Cresconius Tudertinus. Basilius Tollenitatis. Decius Triumtabernarum. Valentinus Amiterninus. Vitalis Fanestris. Maximus Bleranus. Benignus Aquaeuiuensis. Palladius Sulmontinus. Constantius Otriculanus. Germanus Pisaurensis. Candidus Tiburtinus. Vitalianus Narniensis. Iustus Acherontinus. Stephanus Nursiensis. Fortunatus Anagninus. Clarus Alifanus. Rufinus Canusinus. Vitalis Fundanus. Innocentius Mibanatis. Bassus Ferentininovi. Vitalianus Rosselanus. Constantius Capuanus. Fortunatus Suessanus. Vindemius Antiatinus. Ioannes Ariminensis. Martyrius Terracinensis. Laurentius Trebiensis. Serenus Numentanus. Adeodatus Cerrensis. Dulcitius Sabinensis. Paschasius Vulturnensis. Fortunatus episcopus Ecclesiae Anagniae, pro Sanctulo episcopo ciuitatis Signinae, quia subscripsere non potuit, pro eodem subscripsi. Valerius Calenotanus. Felicissimus Forosemproniensis. Valentinus Amiterninus, pro Romano episcopo ecclesiae Pitinatatium subscripsi. Colonius Foroclodiensis. Ioannes Spoletinus. Maximianus Perusinus. Lucianus Tarquiniensis. Florentius Pestanus. Fortunatus Fulgentanus. Gaudentius Tadinatis. Felix Nepesinus. Aucupius Puteolanus. Rosarius Surrentinus. Epiphanius Beneuentanus. Constantius Venafranus. Salustius Amerinus. Malensis Centumcellensis. Maximianus Subaugustanus. Ioannes Viuonensis. Mercurius Sutrinus. Serenus Nolanus. Timotheus Abellinatis. Stephanus Neapolitanus. Rosarius episcopus, pro fratre meo Urso episcopo subscripsi. Gaudentius Vulsinensis. Item Gaudentius episcopus Vulsinensis pro Proiectitio episcopo Foronouano. Quintus Theanensis. Bellator Ostiensis. Lampadius urbis Albensis. Ursus Stabianus. Gaudentius Salernitanus. Marius Tiferninus. Adeodatus Forbiensis. Saturninus Herdonitanus.