Падение священного тиса Эо Росса описывается в малоизвестном тексте «Vita S. Lasreani» («Житие Св. Лашрена»), изданном: Acta Sanctorum / Ed. G. Henschenio et D. Papebrochio. Aprilis. T. II. Antverpiae, 1675 (или Venetiis, 1738) (544—547). Житие содержится в поздней рукописи (рукопись Генри Фиц Симона) и было написано не раньше XI в. Текст представляет собой один из вариантов жития св. Лашрена (
Erat in Lagenia taxus quaedam immensa, ad nulla conveniens opera ecclesiastica: quoniam cum totius Hiberniae viri sancti ad ecclesiam inde construendam sibi singulatim eam optarent optinere; tanta erat eis fraternae caritatis reverentia, ut nullus sibi arborem auderet praescindere, quam alterius voto posset amplexam suisse. Ne tamen robur tam nobile frustra videretur excrevisse, statuerunt ut cum suis unusquisque discipulis ad illam accedens, ieiunium Deo cum orationibus exsolveret; quatenus eius vice devotionis caderet, cuius vitam Dominus digniorem iudicaret. Singulis autem apud arborem illam ieiunantibus, movebantur singulae radices illius, et Lasreano cum suis ieiunante illa corruit. Dubitantibus autem ceteris utrum tota Lasreano deberet cedere, eo quod ipsis ieiunantibus radicum motus ruinam eius videretur praeparasse, sancti Pontificis ac Regis tunc Cranmali iudicium elegerunt: qui indicavit, captis venatione cervis duobus arboris tabula imponeretur, et quo ipsi tenderent illuc tota deferretur. Factum est ita, et dirigente Deo cervi tabulam sibi impositam ad monasterium Lethlinense detulerunt, et reliquum arboris illuc allatum est.