Светлый фон

 

Cum ad postulationem prouinciarum Galliae sacerdotum conuenissemus ad Taurinatium ciuitatem atque in eiusdem urbis ecclesia, auctore uel medio Domino sederemus, auditis allegationibus episcoporum, eorum uidelicet qui ad iudicium /5/ nostrum fuerant congregati, de singulis negotiis haec sententiae forma processit, ita ut pacis bonum et instituta canonum seruarentur et plurimorum intentionibus adhiberetur utilis medicina.

5/

I. Nam cum primo onmnim uir sanctus /10/ Proculus Massiliensis episcopus ciuitatis se tanquam metropolitanum ecclesiis quae in secunda prouincia Narbonensi positae uidebantur diceret praesse debere, atque per se ordinationes in memorata prouincia summorum fieri sacerdotum, siquidem assereret easdem ecclesias uel suas parrocias fuisse, uel episcopos a se in /15/ iisdem ecclesiis ordinatos; e diuerso eiusdem regionis episcopi aliud defensarent, ac sibi alterius prouinciae sacerdotem, praeesse non debere contenderent: id iudicatum est a sancta synodo contemplatione pacis et concordiae, ut non tam ciuitati eius quae in altera prouincia sita est, cuius magnitudinem /20/ penitus nesciremus, quam ipsi potissimum deferretur, ut tanquam pater filiis honore primatus assisteret.

10/ 15/ 20/

Dignum enim uisum est ut, quamuis unitate prouinciae minime tenerentur, constringerentur tamen pietatis affectu. Haec igitur ipsi tantum in die uitae eius forma seruabitur, ut /25/ in ecclesiis prouinciae secundae Narbonensis quas uel suas parrocias uel suos discipulos fuisse constiterit ordinatos, primatus habeat dignitatem.

25/

Illud a partibus obseruandum quod licet ex superfluo non tamen inutiliter commonetur, ut ipse sanctus Proculus tanquam pius pater consacerdotes suos honoret ut filios et memoratae prouinciae sacerdotes tanquam boni filii eundem habeant ut parentem et inuicem sibi exhibeant caritatis affectum, impleto hoc quod ait beatus Apostolus: Honore mutuo praeuenientes, non /35/ alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. 12:10–16).

Honore mutuo praeuenientes, non / 35/ alta sapientes, sed humilibus consentientes Rom. 12:10–16

 

II. Illud deinde inter episcopos urbium Arelatensis et Viennensis qui de primatus apud nos honore certabant, a sancto synodo definitum est, ut qui ex his approbauerit suam ciuitatem esse metropolim, is totius prouinciae honorem primatus /40/ obtineat, et ipse iuxta canonum praeceptum ordinationum habeat potestatem.

40/

Certe ad pacis uinculum conseruandum hoc consilio utiliore decretum est, ut si placet memoratarum urbium episcopis, unaquaeque de his uiciniores sibi intra prouinciam uindicet /45/ ciuitates, atque eas ecclesias uisitet quas oppidis suis proximas magis esse constiterit, ita ut memores unanimitatis atque concordiae, non alter alterum longius sibi usurpando quod est alii proprium inquietet.