Светлый фон
45/

 

III. Gestorum quoque seriem conscribi placuit ad perpetem /50/ disciplinam quod circa Octauium, Ursionem, Remigium atque Triferium episcopos synodus sancta decreuit, qui in usurpatione quadam de ordinatione sacerdotum <in> inuidiam uocabantur, quod eatenus his uidetur indultum, ut de cetero hac auctoritate commoniti, nihil tale usurpare conentur; /55/ siquidem ea se ab hac causa excusatione defenderint qua dicerent prius se non esse conuentos.

50/ 55/

Proinde iudicauit synodus ut si ex hoc fecerit contra statuta maiorum sciat is qui ordinatus fuerit sacerdotii se honore priuandum et ille qui ordinauerit auctoritatem se in /60/ ordinationibus uel in conciliis minime retenturum.

60/

Non solum autem circa memoratos episcopos haec sententia praeualebit sed et circa omnes qui simili errore decepti ordinationes huiusmodi perpetrarint.

 

IV. De Palladio autem laico qui Spano presbytero non leue /65/ crimen intenderat, inter quos episcopus Triferius eiusdem criminis causam se cognouisse testatus est, id concilii decreuit auctoritas idem Palladius in eadem sententia maneret qua cognitionis tempore a Triferio fuerat sacerdote mulctatus, in hoc ei humanitate seruata concilii, ut ipse Triferius in /70/ potestate habeat quando uoluerit ei relaxare.

65/ 70/

 

V. Statuit quoque de Exuperantio presbytero sancta synodus qui in iniuriam sancti episcopi sui Triferii grauia et multa congesserat et frequentibus eum contumeliis prouocaret, ita ut nonnulla fecerit contra ecclesiasticam disciplinam, propter /75/ quam causam ab eo fuerat dominica communione priuatus, ut in eius sit arbitrio restitutio ipsius in cuius potestate fuit eius abiectio: hoc est ut quando uel idem Exuperantius satisfecerit uel episcopo Triferio uisum fuerit, tum gratiam communionis accipiat.

75/

 

/80/ VI. Illud praeterea decreuit sancta synodus ut, quoniam legatos episcopi Galliarum qui Felici communicant destinarunt, ut si quis ab eius communione se uoluerit sequestrare in nostrae pacis consortio suscipiatur, iuxta litteras uenerabilis memoriae Ambrosii episcopi uel Romanae ecclesiae /85/ sacerdotis dudum latas, quae in concilio legatis praesentibus recitatae sunt.

/80/ 85/